Reseña del editor:
This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1844 Excerpt: ...Biturum et Cairasonam. deest. Sub ejusdem anni curriculo, in aestate sequenti, subortus est in Francia error quidam a seculis inauditus. Quidam enim puer, hoste humani generis procurante, qui vere puer aetate fuit sed moribus pervilis, per civitates vadens et castella in regno Francorum, quasi a Domino missus, cantillabat Gallice modulando, 'Domine Jesu Christe, crucem sanctam nobis restitue,' additis multis aliis adjectionibus. Et cum ab aliis pueris coaetaneis videretur et audiretur, sequebantur eum infiniti, qui praestigio diabolico penitus infatuati, relictis patribus et matribus, nutricibus et amicis universis, cantantes modo consimili quo eorum cantabat paedagogus; nec eos poterat, quod mirum est dictu, vel sera retinere, vel parentum persuasio revocare, quin suum magistrum memoratum sequerentur versus mare Mediterraneum, quod trajicientes processionaliter et turmatim modulando progrediebantur. Non enim poterat aliqua civitas eos prae multitudine jam comprehendere. Magister u u tem eonim in curru ponebatur pallis adornato, stipatus custodibus circumstrepentibus et armatis. Tantus autem eorum erat numerus, ut se invicem prae nimia numerositate comprimerent. Beatum enim se reputabat, qui de vestibus suis fila vel pilos discerptos poterat reportare. Sed tandem, antiquo impostore Sathana machinante, vel in terra vel in mari perierunt universi. De morte Gaufridifilü Petri. Auno vero sub eodem Gaufridus filius Petri, totius Angliae justitiarius, vir magnae potestatis et auctoritatis, in maximum regni detrimentum diem clausit extremum secunda die Octobris. Erat autem firmissima regni columna, utpote vir generosus, legum peritus, thesauris, redditibus, et omnibus bonis instauratus, omnibus Angliae magnatibus sanguine vel amicitia confœderatus; unde ...
"Sobre este título" puede pertenecer a otra edición de este libro.