9781235301094: De Re Rustica (1)

1781. . : ... ©brill convenit, ne soils halitu vires amittat, & ut permista humus praedicto alimento pinguescat. Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet major modus eoram diffipari, quam quem bubulci eodem die poffint obruere. De generibus seminum. Cap. VI. Quoniam sementi terram docuinms praeparare, nunc seminum genera persequemur. Prima & utilifffima sunt hominibussrumenta, triticum, & semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus. verum ex his maxime serendum est, quod robus dicitur: quoniam & pondere, & nitore praeftet. Secunda conditio est habenda siliginis, cujus species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit trimestre, cujus usus agricolis gratiffimus. nam ubi propter aquas aliamve causam matura satio est omiffa, praesidium ab hoc petitur. [Id genus est siliginis]. Reliquae tritici species, nisi, si quo* multiplex varietas srugum, & inanis delectat gloria, supervacuae sunt. Adore! autem plerumque vidimus in usu genera quatuor. far, quod appellatur Clusinum candoris nitidi. sar, quod vocatur vennuculum , rutiJum, atque alterum candidum, sed utrumque majoris ponderis, quam Clusinum. semtfa trimestre, quod dicitur halicastrum , idque pondere, & bonitate est praecipuum. Sed haec genera tritici, & adorei, propterea custodienda sunt agricolis, quod raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenri effe pofllmus, interveniente parte aliqua vel uliginosa, vel arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit. Adoreum minus insestatur humore. De generibus leguminum. Cap. VII. Leguminum genera cum sint complura, maxime grata, & in usu hominum videntur, faba, lenticula, pisum, phaselus, cicer, cannabis, milium, panicum, sesama, lupinum, linum etiam , & ordeum, quia ex eo ptisana est. Item pabulorum optima sunt Medica, & soenum Graecum, nee minus vicia. Proxima deinde cicera, & ervum, & sarrago, quae est ex ordeo. Sed de his prius differem us, quae nostra causa seminantur, memores antiquiffimi praecepti, quo monemur, ut...

"Sinopsis" puede pertenecer a otra edición de este libro.

(Ningún ejemplar disponible)

Buscar:



Crear una petición

Si conoce el autor y el título del libro pero no lo encuentra en IberLibro, nosotros podemos buscarlo por usted e informarle por e-mail en cuanto el libro esté disponible en nuestras páginas web.

Crear una petición